by admin » Fri Jul 21, 2023 3:20 am
OUPNEK'HAT MAHA NARAIN,
e DJEDJR BEID (desumptum).
[Latin Version]
Anbeheh, aqua est, quod littus non habet: in medio omnium mundorum est: supra [x] Behescht est.
Ex quocunque magno (ens) majus ingressum est: et in omnes res, lucidum, cum vi sua, ingressum est: et dominus omnium animantium est: et in intra omne absconditum est: et in medio omnis (rei) est: haec omnia ab eo exeunt, et in eo sint, et in illud ingrediuntur: et omnes Fereschtehhai id dominum ut sciverunt, in medio ejus sint.
Quidquid fuit, et quidquid est futurum, et quidquid visum fiat, omne id est: quidquid apparens est, et quidquid apparens non est, omne in illo tsched akasch magno, sine defectu, est.
Et illud ens est, quod, bhout akasch et Behescht et terram in se contorsit.
Et illud ens est, quod, sol cum luce et lumine ejus fervet et coruscat.
Et illud ens est, quod, docti id cum mari maia unum ut fecerunt, texunt; id est, [illud] (ens) universale formam omnium vinculorum (entium particularium esse) sciunt; et in illo ente sine defectu, magno, omnem mundum vident.
Et omnis mundus ab eo apparens fuit: et omnia animantia, ex aqua in terra producta fuit: et in omnia vegetabilla, et (in) movens se, et non movens se, et [in] hominem, et [in] animale ingressum est: et ab eo subtilius quidquam non est: id a quoque celsiori celsius est: et a quoque magno majus est: et unicum est: et absconditum est: et figuras sine fine habet: et omne id est: et antiquum est: et a non scientia celsius (superius) est.
Et dicunt, quod, verba dulcia et vera et recta, id est1 [Ens supremum, verbum dulce, verum et rectum est.].
Et id est, ab omni magnum (majus); quod, oi kjanian, et docti, et omne opus [x] korbanha et actio misericordiae (fundatianum) id est: et habens quidquid in mundo fuit, et fiat (sit), id est.
Quemadmodum omnia ligna pedis (rotae) cum umbilico pedis (modiolo) firmiter constrictum est (oonstricta sunt); omnia cum eo (par illud) constricta sunt.
Ignis, id est: ventus, id est: sol, id est: luna; id est: semen omnis (rei), id est: sine cessatione, id est: Brahm, id est: aqua, id est: Pradjapat, id est.
Ex illo porsch lumine, diversa tempora, et nictus oculi, et momentum, et gheri, et hora, et dies, et noctes, et medietas prima mensium, et medietas postrema mensium, et toti (completi, absoluti) menses, et tempestates (anni), et totus annus, apparentia facta (egressa); et omne in eo stantia sunt (subsistunt).
Et id dans mercedem operum est in (hoc) mundo, et in fine (mundo futuro), et in mundor [x] fezza, et in mundo [x] Behescht.
Et aliquis id non potest dicere, quod supra est, vel infra est, vel in medio est.
Et ei ulla indigentia non est.
Et fama (celebritas) nominis ejus, magna est.
Et ei una figura propria non est, quod, cum illa figura id potestas videt (possint videre); et ulla persona id cum oculo non potest videre; et cum corde, et intellectu, et recogitatione id potestas obtinet (possunt obtinere).
Et illi, quod id hoc modo intelligunt, sine cessatione fiunt.
Haranguerbehah, e principali illius aquae quod anp'heh nomen habet, ab omnibus aliis rebus prius apparens fiat (exit): cum Haranguerbehah etiam est, sol principale ejuj ut sumpsit (puriore ejus parte capta), mokel factus, in mundo circumit.
Quisquis porschi, quod in sole est, hoc modo intelligit, quod is cum colore (modo) solis lucidus est, et magnus est; e mari non scientiae praetergressus, cum littore (ad littus) pervenit, et liberationem (absolutam) obtinet: et praeter hanc viam, propter [x] obtinere eum (alia) non est: et (liber) Beid dicit, quod, ego hanc viam non scio.
Pradjapat in Haranguerbehah sit: et Pradjapat apparens non fuit (non erat): et cum figuris speciei (cum) specie (diversarum specierum) apparens fiat.
Et ens, quod Haranguerbehah ex eo productus fuit, et omnis mundus in eo sit, et docti, quod hoc secretum sciunt, in eo sint, quisquis scit, quod; illud ego sum, is in omni mundo sit, et omnis mundus in eo sit.
Sol, quod, propter eor (in gratiam) [x] Fereschtehha et mokelan fervens et lucens est, et actionis exsecutor omnium mokelan est, et ab omnibus Fereschtehha prius productus fuit, et particula (atomus) e luce Creatoris est; illi lumini solis humilis submissio, illi lumini solis huimlis submissio.
Et oi Fereschtehha cum semper dixissent (semper dicentes), venerunt, quod lux soils lux Creatoris est.
Quisque Brahm dani, quod hoc modo scit, omnes Fereschtehha et mokelan submissi ei fiunt; et is dominus omnis (ret) fit.
Et opulentia (opes), et omne in protectione sua servatum habere, haec utraque vis (potestas, hoc attributum) uxor solis (est): et nox et dies in latere solis est: et astra, figura solis sunt: et terra et coelum os apertum factum solis sunt.
Quisquis mundum magnum vult (desiderat), solem figuram suam (esse) sciat; et totum mundum, figuram suam sciat.
1 [Ab his verbis t et prius ab etc., usque ad: ora ejus est, infra, p. 253, lin. ultim. vide supra, N° LXXXVIII, p. 6; Prius ab Haranguerbehah ..... usque ad: quris ejus est, p. 8.] Et prius ab Haranguerbehah apparens fuit: et statim quod apparens fuit, dominus mundi fuit, et custoditum habens coelum et terram, et inter coelum et terram fuit.
Hujusmodi Ens-Lumen praetergressus (relinquens), propter quodnam Fereschteh, korban faciam?
Id solum, cum opulentia magna sua, super quidquid halitum percutiti (respirat) rex factum, dominus duorum pedum et quatuor pedum factum.
Hujusmodi Ens-Lumen praetergressus, propter quemnam Fereschteh, korban faciam?
Id est, quod scii omnes ei hoc modo setaesch (elogium) faciant; quod, montes, et flumina, et maria, omne demonstratio magnitudinis ejus est; et [x] djehat, et medium (intervallum) [x] djehat, et omnem mundum, cum robore brachii sui custoditum habet.
Hujusmodi Ens-Lumen praetergressus, propter quemnam Fereschteh korban faciam?
Id dans se ipsum est: cum cognoscente2 [Ms. beschena: lacuna unius litterae: bandeh. Lego: beschenasendeh, ut supra, p. 6.] se largiens vim est (vim ipsum cognoscendi largitur): et cognitio ejus, dans vitam est; et [x] sine cognitione ejus, dans mortem: omnis mundus, submissus mandato ejus est; et oi Fereschtegan omnes, korban (sunt) super eo (illi).
Hujusmodi Ens-Lumen praetergressus, propter quemnam Fereschteh korban faciam?
Id moraneh zand; id est, non cognoscenti, (viam) suam non facit: et id creans coelum et terram est: et custoditam habens rectitudinem est: et creans hos, quod, ex opere cum mundo (ad mundum) lunas eunt.
Hujusmodi Ens-Lumen praetergressus, propter quemnam Fereschteh korban faciam?
Id est, quod ex eo majus aliud non est: et prius ab eo [aliud] non fuit: et omnis mundus ex eo plenus est: et id in mundo laetum (contentum) est: et ab hoc respectu (ideo), quod omnes figurae figura ejus est, et id figura totius mundi est: et e luce sua super ignem, et ventum et solem, lucis aspersionem facit; et illa lumen (lucida) et viventia habet.
Andr, quod rex magnus est, et Bran [quod] rex aquae est, hi ambo primum, a te aquam vitae comedunt (bibunt): et post ab illis ambobus, ego a te aquam vitae bibam; et e [x] illam bibere (loquela), quod omne ei servitium facit, ebria fiat; et korban [quod] feci, cum te (ad te) perveniat: et ego ex illo particeps (utilitatem capiens) fiam!
Hoc Ens-Lumen omnia djehat, et inter [x] djehat ut comprehensum fecit, (sic) remansit.
Et quidquid primum apparens fuit, etiam id est: et quidquid in medio ventris totius mundi est, etiam id est: quidquid apparens fiat, omne id est; et quidquid apparens est futurum, id est.
O homo! vultus vestri cum latere ejus (versus illud) non est: et vultus ejus, cum latere vestro (versus te) est: et omni latere (quaqua versus), vultus ejus est: et omni latere, oculi ejus est: et omni latere, ora ejus est: et omni latere, manus ejus est: et omni latere, pedes ejus est: et omnes homines, cum brachio suo, actionem facere facit: et omnia volantia cum brachio suo volare facit: et productum faciens coelum et terram, ipsum illud unum Ens-Lumen est.
Ens, quod in medio ejus totus mundus unicus fiat, Bin Radjah id ut scivit, superveritate totius mundi gnarus factus (est).
Omnes mundi in illo ente sint: et omnes. mundi in ipso illo ente destructi fiant:
Ipsum illud ens circumdans (omne), stamen subteminis totius mundi, factum, in omni sit.
Et illud ens, sine cessatione, quod in medio cubiculi cordis est, [x] kand'harpi, quod sciens illud fuit, dixit: quatuor vox est (soni sunt), quod tres (3) ex illis intra domum corporis est; et una, extra. Illas tres (3) voces, quod intra domum corporis est, quisquis scit, is pater patrum, et magnus magnorum fit; et is amicus noster est, et productum feciens nos est; is nutritum faciens nos est; is sciens sedes (locum quietis) omnis (entis) est; et is sciens omnem mundum est:
Quisquis has tres (3) voces, quod memoratum fuit, scit, is ens sine cessatione ut scivit, in Behescht tertio, quod oi Fereschtehha hoc (ens) ut sciverunt, hunc locum locum suum fecerunt, locum suum fecit.
Illi Fereschtehha hoc modo sunt, quod, cum uno halitu (uno momento, una aspiratione), in omni terra et coelo (ad) quemque locum, quod volunt, it (eunt); et in omnibus mundis, et in cunctis djehat, (ad) quemque locum, quod volunt, perveniunt; et in omnibus tabulatis [x] Behescht (in) quoque loco, quod volunt, circumeunt.
(Homo) sciens has tres (3) voces, filum longitudinis (longum) mercedis operum ut scidit; [et] ipsum illud ens vidit; et ipsum illud ens factus; anima omnium animantium effectus; et circumdans (comprehendens) omnes mundos, et circumdans omnia animantia, et circumdans omnes djehat, et inter djehat; et Pradjapat, quod figura totius mundi est, et productio primum, factus; ipse cum seipso verus factus, et dominus conventuum et mirabilium, et amicus omnis (entis) effectus; et Andr, quod, rex [x] Fereschtehha est, volitionem ejus habet (eum diligit).
Is, quod dans omne redditus (est), ab eo, ego, quod Madhou tschehendai1 [Madhou: samskretice, madaha, prompta indoles: tschehendai, persice, saliens.], filius [x] Beschvamtr sum, cognitionem et kian consistens (rectum, stabile) peto.
O ignis! tu lumen esto, et hostes meos evamdum (perditum) fac: opulentiam et [x] conveniens illi, cum me (ad me) fac pervenire: et vitam meam longam trahe (redde): et dominium omnium djehat cum me (mihi) da.
Et, o ignis! omnia animalia mea, et hominem et pertinentes ad me, et totum mundum, evanidum (perditum) non fac.
Et, o ignis! opulentiam a me separatam non fac.
In hoc loco, quot mantri, quod in (de) opere est, scriptum non fit.
[x] Brahm nemeskar; id est, humilis submissio.
Illud, quod ego audivi, in corde meo stabilitatem sumat, et oblitum non fiat: et quodque verbum cognitionis, quod cum aure (ad aurem meam) pervenit, illud oblitum non faciam, et servatum habens illud fiam.
Hoc votum propter me ipsum facio, et etiam propter discipulos meos facio.
2 [Quaelibet actio bona, quilibet rectus habitus, poenitentia est, illius meritum habet.] Homo indolis bonae (suavis, benignae), etiam (hoc) mortificatio (poenitentia) est: et rectum (verum) dicere, etiam mortificatio est: et doctrinam legere (discere), etiam mortificatio est: et firmiter retinere sensus (externos), etiam mortificatio est: et firmiter retinere sensus internos, etiam mortificatio est: et munificentia, etiam mortificatio est: et korban facere, etiam mortificatio est.
Et mundus terrae, et mundus [x] fezza, et mundus [x] Behescht; haec quaeque tria (3) Brahm est.1 [Mundi tres Deus sunt supremus.]
Et haec quaeque tria (3), Brahm (esse) ut scitum, cum his quibusque tribus (3) maschghoul esse, etiam mortificatio est.
Quemadmodum ab arbore, quod flos apertus sit, odor ejus e procul etiam venit, [ipso hoc modo, odor operum e longe venit].
Quemadmodum extremitatem (cuspidem) ensis (homo) supra ut fecit, super puteum transire facit (ponit); et in tempore [x] salire e super illum, considerationem absolutam facit, e cadere (videt ne cadat) super cuspidem ensis, vel in puteum: ipso hoc modo, oportet quod mendacium et non scientiam ut consideratum fecit, seipsum (ab illis) servatum habeat.
Ille atma, quod (amplius) subtilis est a quocumque subtiliori, et a quocunque majori major est, et in medio cordis animantium sit; quisquis illud ens cum volitione (omne volens, desiderans), cum voracitate ejus intuetur, a moerore et tristitia (aerumna) liberatus fit.
Et id, magnitudo pura est, etdominus omnis (rei) est: et ab eo septem pran, productum fiat: et septem linguae ignis, ex eo lumen fiat: et haec septem tabulata terrae, quod omnes animae, quod corpora habent, et in ea circumeunt, ab eo productum fiat: et mare circumdans (oceanus), ab eo productam fiat: et montes ab eo productum fiat: et diversa maria fluentia (flumina etc.) ab eo productum fiat: et omnia vegetabilia, ab eo productum fiat: et omnes gustus, ab eo productum fiat: et omnia animantia, ex illis vegetabilibus et gustibus vivens (viventia) manent.
Et in medio [x] Fereschtehha, Brahma, id est: et in magnis, Zehereh (planeta Veneris) id est: et in medio [x] Brahmanan, rek'heschir id est: et in medio animalium, sing' hah, id est, leo, id est: et in medio volantium, aakab (aquila) est: et propter [x] scindere sentes (arbores sylvarum), securis id est: et in medio omnis purum facientis, magnum id est.
Maia ejus productus non fuit.
Et unicum est: et tres (3) colores habet; quod, rubrum, et album, et nigrum sit; id est, qualitas eidjad (inventionis, productionis), et qualitas abka (conservationis), et qualitas afna (destructionis).
Similes sui ipsius productiones sine fine productum facit.
Et unus djiw atma, quod productus non fuit, illum maia ut amicum habuit, errans ex incuria (inadvertens) fiat, et voluptatem illius ut cepit, eum capit (ei addictus fit).
Et unus djiw atma alter, etiam quod productus non factus: et ille djiw atma, quod doctus est, voluptatem illius (maia) ut cepit, eum praeterit (relinquit).
In hoc loco quot mantr alium, quod in (de) opere est, scriptum non fuit!
Id est, Maha diw Fereschteh primum ab omni est; et a mundo [omni] magnus (major) est; et evanidum faciens est; et doctus magnus est; et productio [x] Haranguerbehah in ante intuitum (conspectum) ejus fiat: illud lumen nos cum maschghouli magno (ad maschghouli magnum), quod seipsum formam [x] Brahm scire, est, faciat pervenire!
Et ille Brahm ens est, quod, universalissimum universalium est; et ligatissimum (particularissimum) ligatorum est: et ab eo, quidquam minus non est; et ab eo quidquam majus non est.
Quemadmodum arbor e loco suo motum non facit (non recedit), ens ejus etiam stabile et sine motu est.
Et unicum est: et omnis mundus ex illo porsch plenus est.
Obtinere id, liberatio (absoluta, beatitudo) est.
Id, cum multiplicitate operum, non potestas invenit: id, cum multiplicitate natorum non potestas invenit (non possunt invenire): id, cum multiplicitate opum non potestas invenit: cum una derelictione omnis (rei), docti id obtinuerunt.
Et illud Ens est, quod a [x] Beheschtehai superius est, et in medio cubiculi cordis sit, et lumen est.
Et docti in illud Ens ingrediuntur: a scientia [x] Oupnek'hata, quod principale (libri) Beid est, verificationem illius Entis fecerunt; et cum selouk et mortificatione intra (interius) suum purum monstrarunt (praestarunt). Omnes illi, tempore [x] praeterire (linquere) corpus, ab omni liberationem ut obtinuerunt, et sine cessatione facti, liberati (absolute beati) redditi, forma mundi Entis fiant.
Domus cordis nilouferi, quod in medio urbis corporis est, et parva est, et a peccato pura est, et domus illius Entis magni est; in medio illius cordis etiam akaschi est.
Parvo enti, quod in medio illius akaschi est, et sine tristitia (aerumna) est; cum illo ente (illi enti) maschghouli oportet facere.
Vox (sonus), quod in nim matrai quarto [x] pranou est; quod (libri) Beid primum (initium) etiam eadem (ipsa illa) est, et postremum (finis) Beid etiam eadem (ipsa illa) est: tempore quo illae tres (3) litterae [x] pranou, tempore [x] (illud) dicere, in illo nim matrai, quod forma vocis (soni) est, deletum fiant; aliquid, quod ab illo (nim matrai) superius est, id dominus magnus est, id capita sine fine habet, sumentem1 [Varosch, Ms. nat. o roschan ast, et lumen est.] (avidam, duram) manum, et oculos sine fine habet, et sedes productionis omnium gaudiorum est.
Et quidquid existit, ipsum illud Narain est: et lumen est, et sine defectu est: et terminus graduum (perfectionis) est; et ab omni magnus (major) est: aeternus est.
Et omne, ipse ille Narain est: et procul faciens omnes non scientias est:
Hoc omne, quidquid existit, ipse ille porsch est: et omne (omnia) cum eo indigens sunt (eo opus habent): et is dominus omnis (rei) est: et dominus [x] djiw atma est: et semper est: et forma gaudii est: et sine defectu est: et in omni est: et principium omnium scientiarum est: et atma omnis [entis) est: et terminus propositorum (intentorum consiliorum) est: et ille, lux magna est.
Et Narain, principium magnum omnis (rei) est: et maschghouli faciens magnum, Narain est: et maschghouli magnum, etiam Narain est.
Et quidquid visum fiat, et quidquid auditum fiat, et quidquid in extra mundum est, et quidquid intra mundum est, Narain est.
Quod, circumdans omne factus, (sic) mansit: et sine fine est: et exiguitatem, et [x] minui (jacturam experiri) non habet: et doctus est: et in medio maris circumdantis (oceani) etiam is est: et laetitia omnis mundi ab eo producta facta est.
Cor, quod simile calyci [x] niloufer est; et caput ejus cum infra est; et os illius calycis una spitama ab umbilico superius est: et a flammis multis, quod super circa id sunt, lumen est: et locus magnus (sedes magna) omnis mundi est: et a venis (per venas), quod cum eo junctum est (quae cum eo junctae sunt), simile calyci floris kileh suspensum manet.
In medio illius cordis foramen valde parvum est: quidquid existit, omne in eo est: et in medio illius, ignis magnus est, quod omni latere flammae ejus est (sunt); et omni latere vultus ejus est; et edens bucceam primam escae is est; et divisionem faciens alimenti cum (in) toto corpore is est; is senectutem non habet; et forma cognitionis est; et supra et infra is sit; et flammae ejus omni loco latae (diffusae) factae, mansit (sic manserunt); et totum corpus, a vola (planta) pedis usque ad coelum (verticem) capitis, calor ejus custoditum habet.
Et in medio illius ignis flamma parva est, quod caput ejus cum supra est. Quemadmodum in nubibus nigris, obscuris, coruscatio in linea fulguris apparens fiat; ipso hoc modo, illa flamma coruscans est; et quemadmodum cuspis subtilis (tenuis), sicut capillus (lanugo), quod super quoque grano schali est; ipso hoc modo, illa flamma subtilis est, et flava et lumen est, et cum visu (in aspectum) in excessu subtilitatis et parvitatis (excessive, summe exilis) ingreditur.
In medio illius flammae subtilis, parvae, atma est: ipse ille Brahma est: ipse ille Maha diw est; ipse ille Beschn est: ipse ille Andr est: ipse ille sine defectu est: ipse ille lux magna est; et ipse cum seipso lumen est.
Hic discus solis, [quod] fervens, splendescens est, in medio illius [x] aiethai (libri) Rak Beid est (sunt): et discus ejus, mundus [x] aiethai [x] Rak Beid est: et lux, quod in medio disci est, lumen ipsorum illorum aiet (libri) Sam Beid est; [et ipse ille discus [x] aiethai [x] Sam Beid est]: et porschi, quod in lumine illius disci est, [x] aiethai (libri) Dedjr Beid est; et ipse ille discus [x] aiethai [x] Djedjr Beid est.
Et proinde lumen, quod in disco solis est, lumen quorum- que trium (3) Beid1 [Sol, e tribus libris Beid, splendorem et calorem, totam virtutem suam trahit.] est: et ipsum hoc, quique tres (libri) Beid, est, quod discus solis factum, fervet splendescens.
Et ipse ille porschi, quod, in sole, forma lucis est, quique tres (libri) Beid factus, fervens splendescens factus est.
Ex ipso hoc respectu (idcirco) sol, lux est: sol, robur cordis est: sol, robur corporis est: sol, magnae famae est: sol, visus est: sol, auditus est: sol, cor est: sol, ira (impetus) est: et sol, Adam, pater humani generis est: sol, mokel mortis est: sol, [x] verum est: sol, mokel amicitiae est: sol, ventus est: sol, Bhout akasch est: sol, pran est: sol, nutriens mundum est: quidquid eum hunc et illum potestas dicit (de eo possunt dicere), sol est: quidquid requies est, sol est: quidquid aqua vitae est, et quidquid, djiw atma est, sol est: et totus [mundus], sol est: Pradjapat, sol est: et Haranguerbehah, sol est; et dominus omnium animantium, sol est.
Quicunque hoc modo scit, cum Brahma mixtus dominium ejus simile dominio [x] Brahma fit; et mundum ejus obtinet.
Hoc verbum Oupnek'hat est; id est, secretum tegendum est:
Aorn nomine, e natis [x] Pradjapat, prope Pradjapat ut ivit, petiit, quod: o Pradjapat, digne veneratione, docti magnum quem dicunt?
Pradjapat dixit, quod: a rectitudine2 [Rectitudo primum; deinde, poenitentia, mortificatio.] (ordine, justitia, virtute) ventus iens est: et, a rectitudine sol super coelum lumen est: et rectitudo sedes loquelae est: in rectitudine omnes res sint: ex hoc respectu (ideo) rectitudinem magnam dicunt.
Oi Fereschtehha gradum molki (angelicum), e mortificatione (poenitentia) obtinuerunt: et oi salekan e mortificatione in Behescht locum obtinuerunt: super inimicos suos, e mortificatione, victoriam obtinent: in mortificatione omnes res sunt; ex hoc respectu, mortificationem magnam dicunt.
Cum retentione sensuum internorum homines [x] selouk pulsum peccata faciunt: et ex retentione sensuum oi salekan cum (ad) Behescht eunt: et retentio sensuum super animantia (animantibus) difficilis est: in retentione sensuum internorum omnes res sunt: ex hoc respectu, retentionem sensuum magnam dicunt.
Et ex retentione sensuum internorum (externorum) omnis actio, quod oi salekan faciunt, bene agunt et laeto statu fiant: et ex retentione sensuum externorum, oi salekan cum (ad) Behescht perveniunt: retentio sensuum externorum super animantia (animantibus) difficilis est: in retentione sensuum externorum omnes res sunt: ex hoc respectu, retentionem sensuum externorum magnam dicunt.
Massaleh (negotium, res) principium (originale) omnium korbanha, munificentia est: et omnia animantia illum munificum protectionem suam sciunt: et e munificentia super hostes victoriam obtinent; et e munificentia hostes amicus fiant: quidquid existit, in munificentia est: ex hoc respectu, munificentiam magnam dicunt.
Et opus purum protectio totius mundi est: intelligentes ante facientem opus purum eunt; et, ex opere puro, peccata procul faciunt: in opere puro omnis res est: ex hoc respectu, opus purum magnum dicunt.
In hoc mundo simul provenire facere (producere) natos, stabilem (permanentem) efficere seipsum est: et simul facere provenire natos, longum efficere funem (existentiae) est: et liberatum fieri ab obligatione (debito erga) animas patrum, ipsum hoc est: ex hoc respectu productos facere (gignere) natos, magnum (quid) dicunt.
Pradjapat dixit: ex omni re, quod dixi, maschghouli cum corde (cordi), magnum (maximum quid) est: quamcunque rem aliquis quod cum recogitatione pura videt, cum recogitatione cordis videt; et omnes docti, quodque praecellens (miraculum etc.) quod apparens fecerunt, [e via cordis apparere fecerunt]; omnes res in corde est: ex hoc respectu, cor majus (maximum) dicunt.
Personae quae intellectum perfectum habent, [x] sanias magnum dicunt; id est, derelictionem (omnis rei) praeter Deum: [x] sanias, Brahma dicunt; Brahma omne est. Quis est Brahma? Haranguerbehah est Brahma; Pradjapat est Brahma: annus totus est Brahma: annus totus, quod sol est; et porschi, quod in medio disci solis est, [etiam id est et productum faciens], etiam id est Brahma, etiam id est atma.
Ille sol, ex ipsis illis radiis, quod fervens splendescens est, pluvia factus, pluit: et e pluvia, vegetabilla simul provenit (proveniunt): et ex vegetabilibus, alimentum provenit: et ex alimento pran (aspiratio et respiratio) simul provenit: et e pran, robur simul provenit: et e robore, mortificatio (poenitentia) simul provenit: et e mortificatione, fides (fiducia) simul provenit: et e fide, sinceritas (integritas) simul provenit: et e sinceritate, intellectus simul provenit: et ex intellect, cogitatio, cogitatio recta simul provenit: et e cogitatione recta, quies (tranquillitas) simul provenit: et e quiete, attenta notitia simul provenit: et ex attenta notitia, memoriam facere (habere) veri simul provenit: e [x] memoriam facere veri, [scientia simul provenit; et e scientia], meroes illius [scientiae] simul provenit: et e mercede scientiae, scientiae verificatio (certa scientia, certitudo) simul provenit: et e scientiae verificatione, [x] atma (homo) intelligit.
Proinde, aliquis, quod alimentum cum homine (homini) dat, has omnes res cum homine dat.
Et ex alimento, pran animantium fiat: et e pran cor fiat: et ex corde, intellectus fit: et ex intellectu, gaudium fiat; quod illud gaudium a Brahm productum fiat.
Ille porsch, quod hic porsch est, id est, atma, quod djiw atma est, quinque divisio est (quinque divisiones sortitur): quod, thesaurus alimenti; et thesaurus [x] pran; et thesaurus cordis; et thesaurus intellectus; et thesaurus gaudii est.
llle porsch, funis factus, omne in seipsum traxit; quod, terra, et fezza, et Behescht, et djehat, et inter djehat sit: et totus mundus etiam is est: et quidquid fuit, et quidquid est futurum, omne is est:
O quaerens volitiones mundi (res e mundo petitas), quod in te por (plenus) est (quae te replent), illas ut procul feceris, eum (illum porsch) intelligas; et fidem et rectitudinem in (te) ipso custoditum habe: et e luce eognitionis, lumen magnum fias: illud Ens, cum corde et intellectu, cum hac ratione (hoc modo) ut intellexisti, et doctus facts, rursus mors te non obtineat (non invadet).
In hoc puncto (hac materie) ex hoc respectu (ideo) in omnibus mortificationibus (poenitentiae generibus) [x] sanias, quod derelictio (omnium) praeter Deum est, ab omni magnum (majus) dicunt.
O Narain! tu locus [x] esse omne (es): et tu dignus [x] sanias (cultu perfecto) es: et tu circumdans (omne) es: et currens halitus in corpore, tu es: possidens mundum [praefectus mundi), tu es: calorem dans igni, tu es: lumen dans soli, tu es: et lumen dans lunae, tu es: cum petitione tui (te quaerens) in ante te venio: et causa [x] maschghouli tibi, manum cum te percussi (maschghouli facere tibi ex pacto promisi): tu, quod Brahm, forma luminis es, hoc modo fac, quod pranou et atma unum ut sciverim, te obtineam.1 [ ]
Hoc verbum valde magnum secretum est, quod, oi Fereschtehha etiam illud operuerunt (absconderunt).
Quisquis hoc sic intelligit, magnitudinem [x] Brahm obtinet; et ex ipsa hac magnitudine, [x] Brahm obtinet.
Hoc etiam Oupnek'hat est; id est, secretum tegendum est.
Quisquis omnia negotia [x] korban in se (ipso) scit, si, in sex mensibus, quod sol cum latere septentrionis est, moritur, e mundo solis praetergressus, cum mundis puris (ad mundos puros) pervenit: et si in sex mensibus, quod sol cum latere meridiei est, moritur, cum mundo (ad mundum) lunae pervenit: et quisquis intuitum super has duas vias non habuerit, is liberatus (absolute beatus) factus, magnitudinem [x] Brahm obtinet, magnitudinem [x] Brahm obtinet.
Absolutum est Oupnek'hat Maha Narain, ex Djedjr Beid (desumptum).
i. In margine: id est, pranou et atma unum scire, qualitates praeter Ens (substantiam), et nomen praeter nominatum scire est (qualitates a subjecto distinguere est, cum deinceps unum et idem agnoscantur): in ms. nat. haec in textu leguntur, post verba unum ut sciverim; et, pro nomen praeter nominatum, ponitur, nomen cum nominato; quod eumdem sensum praebet.